- FOLIATUM Unguentum
- FOLIATUM Unguentummemoratum Plin. l. 13. c. 1. una cum spicato seu crocino, multo in usu Romanis olim fuit, unde et nomen Latinum Graeci retinuêre. Dioseorides, Φουλίατον εἶδος μύρου ἐςὶν, οὕτω παρὰ Ρ῾ωμάοις καλούμενον. χρῶνται δὲ τούτῳ παῤ αὐτοῖς αἱ πλουσίαι τῶ γυναίκων. Foliatum, species unguenti, sic Romanis dicti. Utuntur automeo mulieres opulentae. Hinc de amica, nimium petente, queritur Mart. l. 11. Epigr. 28. cuius Epigraphe ad Flaccum.At mea me libram foliati poscit amicaAut virides gemmas-, sardonychasque pares:Sed et a viris adhibitum in potu est. Idem l. 14. Apoph. Epigr. 110. cuius Epigraphe Ampulla potoria.Hac licet in gemma, quae servat nomina Cosmi,Luxuriose bibas, si foliata sitis.Eousque enim luxuria invaluit, ut unguenta quoque biberentur et c. Idem autem cum nardino fnisse, vult Plin. errore cum plerisque Vett. communi, qui aroma illud, quod absolute folium dicebatur Romanis (unde unguento nomen) nardi folium esse imbiberant: quae o pinio usque ad infima Graeciae tempora perduravit. Malabathrum seu malabathri folium sic Latinis ἰδίως appellatum est, unde unguentum malabathrinum Foliatum, Graecis φύλλινον μύρον, ἤτοι μαλαβάθρινον. Errandi occasionem similitudo odoris nataliumqueve praebuit; Nardi enim spica, et Folium sive malabathrum, inter alia mirificâ suavitate olentia, quae mittunt Indi, praecipuam ac primam auctoritatem obtinuêre semper. Hodie Betre, item Tembul dicitur id folium, cum quo cave confundas alterum Folit genus, inter aromata, Veteribus (sed post folium malabathri demum) cognitum, quod hodie Indis Tamalabathra appellatur, affinitate quidem nominis ad malabathrum Vett. accedens, ut et facie pene simili ac pari facultate praeditum, divetsae tamen ab illo speciei, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 1054. et seqq. Vide quoqueve supra in voce Betre, et infra Petalium. Addam hîc saltem, Folium obsolute dictum complicatum et in pilulam convolutum; Folium vero alterum, Indici conomine Scriptoribus insignitum, in fasciculos collectum colligatumqueve advehi solitum. Sed et Iurisconsultus ea plane distinxit, l. 16. D. de Public. et Vectig. Species pertinentes ad vectigal, puta Cinnamomum, piper longum, piper album, folium catasphaerum, folium Barbaricum, costum. Ubi Folium catasphaerum, est folium malabathri, quod inde σφαίραι; i. e. pilulae conficerentur: Folium vero Barbaricum id, quod Indicum Graeci recentiores nominarunt, quod ex India deferretur in Aegyptum, per Barbaricum Sinum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.